- CERNUI Pueri
- CERNUI Pueriin Ludis dicebantur, qui capite in solo fistebant, pedibus in aerem erectis. Servius, Unde et pueros, quos in ludis videmus eâ parte, quâ cernunt, stantes, Cernui vocantur, ut Varro docet in Theatralibus. Graeci κυβιςτῆρας vocant, et cernuare κυβιςτᾷν. Cuiusmodi lusores Consualibus olim, apud Romanos, adhibebantur. Scaliger, Poetices l. .1. c. 28. Invenimus in vetustis monumentis, inter coetera ludicra Consualibus pastores inversô ac vibratô corpore cernuos salire solitos. Alias cernui equi eidem, qui, pedibus prioribus deficientibus, in faciem cadunt, quasi in eam partem ruentes, quâ cernimus. Cuiusmodi equi meminit Poeta, l. 12. Aen. v. ult. his,Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auraeVerberat effusumque equitem super ipse sequutusImplicat, eiectoque incumbit cernuus armo.Ubi τὸν ὀρθοπλῆγα Graecorum expressit, qui arrectum se tolli: Non tamen semper se cernuant equi, qui in altum sese erigunt. Recentioribus cernuari est, in praecipitium se dare et per abrupta ruere capite pronô, ut petauristae faciunt: sed verbum simpliciter id significare non ptest, nisi addaur, per praerupta, aut in praeceps, etc. Vide quae supra diximus, de Centareti equo. Sed et Cernui boves dicuntur, quorum cornua terram spectant, sicut Licini, quae ea sursum versus habent reflexa. Salmas. ad Solin. p. 211. et 894.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.